Latin
467.5 to 467.6
André Du Laurens, Historia anatomica 467.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est igitur cordis caro, maximam eius partem constituens, cuius ratione carnosum viscus, cor dicitur. Adsunt praeterea venae cor nutrientes, arteriae innatum calorem fouentes &nerui. Venam Anatomici στεφανιαῖαν vocant, id est, coronariam, quòd totam Vena cordis. cordis basim coronę instar, cingat: ramulos hinc indespargit, sed eos in sinistrum latus insigniores &numerosiores, quòd ea pars densior &solidior copiosiore sanguine indigeat: vena haec saepius est simplex, rarò gemina. Habet etiam cor Arteriae. arterias coronarias saepius duas, per totam eius basim excurrentes. Neruos accipit Nerii. à sexta coniugatione, exiles admodum. Quid enim illa neruorum cohorte, quam subornat Fallopius, opus habet, cùm eius motus animalis non sit, sed naturalis? Totum hoc corpus peculiari tunica tegitur, quae ipsius substantiam firmiorem conseruat. Postremò, adipe copioso tota ferè cordis superficies oblinitur, ne ob Adeps. perennes motus incendio conflagret &fatiscat, vt singularem Naturę prouidentiam hîc admirari liceat, quae contra proprias leges in regione feruidissima adipem generat. De ventriculis, auriculis, vasis quatuor &membranulis cordis.