Latin
9
Anonymus, Ordo Monasticus [Attributus] 9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ad opus divinum horis canonicis auditum fuerit signum (sicut continet Regula), relinquant statim quidquid in manibus est, sic tamen ut non pereat: et tunc conveniant simul omnes ad ostium oratorii, aut certe sint parati ad obedientiam, et dicant versum: Benedictus es, Domine Deus, quia audivisti me, et consolatus es me. tribus vicibus, priore incipiente, subjungentes, Gloria Patri, flectentes genua; oratione completa, surgant et dicat prior: Misercatur nostri omnipotens Deus, et respondeant omnes, Amen.