Latin
16
Anonymus, Regula Monasterii Tarnatensis 16
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. xvi. Si attenuatus abstinentia frater non valuerit jejunia suscepta portare, nisi prandii hora completa, aliquid accipere judicet indecorum. Illi vero qui incommodo detinentur, et designatas horas non possunt custodire, licite concedatur; percipiant quando possunt Nec debet aliis molestiam generare. si largior illis fuerit victus impensas; qui in conversatione saeculari sumptuosius tractabantur; atque ob hoc non beatiores aestiment se videri, quos facit aut natalium mediocritas, aut consuetudo alia fortiores. Nec feliciores judicent quibus in infirmitate prestatur quod sanis pro observantiae rigore subtrahitur: et si eis quos parentes delicatius aluerunt victus aut vestimenta largius tribuantur, non ob hoc debet commoveri fraternitas, quod fortioribus corpore pro constitutione regulae denegatur, quod iliis charitatis consideratione tribuatur: quia debet esse respectus quanta amore religionis contempserint, cuique se abjectioni divina inspiratione submiserint. Nec debet supra memorata praesumptio paucis impensa ab universitate quasi canonica reputari, AEquum namque non est, ut in beata habitatione, ubi inclinantur divites, pauperes erigantur. Sane inaequalitate constricti, ita sunt tractandi, ut vires incommoditate confectas velocius praestatio larga corroboret; nec in infirmitate manentibus discretionem victus afferat distantia personarum. Qui tamen cum integram fuerint virtutem corporis assecuti, consuetudinariis habenis abstinentiae teneantur; quia decet famulos Dei boni operis consuetudinem non minuere, sed augere.