Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.13
Unproofread scanNot analysed yet
Existimo prae omnibus maxime satisfactum esse domino meo sanctissimo et venerando Joanni episcopo, quod nullatenus acquiescam in damnationem domini mei sanctissimi et venerandi Nestorii episcopi praebere consensum, nec violare communem promissionem quae in Tarso, et Chalcedone, et Epheso facta est: meminit enim et eorum quae nuper apud Antiochiam post nostrum regressum a nobis saepe deprompta sunt. Nullus igitur tuam decipiat sanctitatem, quod ego acquiescam hoc aliquando facere, Deo procul dubio mihi cooperante, et me confortante.