Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.14
Unproofread scanNot analysed yet
Theodoreti epistola ad Himerium episcopum Nicomediae. Inter caetera. Intentionem nostram certam tuae facimus sanctitati, quod lectis ex AEgypto litteris destinatis, et apud nos saepe discussis, invenimus eas doctrinae quidem congruentes Ecclesiae; duodecim vero capitulis contrarias esse probavimus, quae usque impraesentiarum impugnare perstitimus.