Latin
Excerpta Ex Epistolis Theodoreti
Anonymus, Theodoretus Cyrensis 27.15
Unproofread scanNot analysed yet
Placuit igitur nobis, ut si sanctitates vestrae receperint Ecclesias divinitus sibi commissas, AEgyptiis et Constantinopolitanis communicare, aliisque qui contra nos cum eis militasse noscuntur, quia nostram fidem, magis autem apostolorum, se habere professi sunt; damnationi vero venerandi et sanctissimi Nestorii, quae facta dicitur, non praebere consensum. Iniquum namque vere et impium comprobamus, si iisdem criminibus quibus et socius ejus reus exstiterat, illi quidem veniam largiri, huic autem ostium poenitentiae claudere; multo igitur magis iniquum et magis impium, innocentem morti tradere.