Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 165
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS IV. DE CORPORIBUS CAELESTIBUS. NTER ea, quae benignissimus Dominus humano generi impertitus est bona non postremum tenet Plocum Astronomia; quae mirabilem Naturae armoniam, qua rerum omnium creatarum compages ac machina constructa cohaeret, perscrutatur, &observat. In hac Scientia magni Heroes a primis Mundi incunabulis sibi elaborandum duxerunt, adeo ut Astronomia semper fuerit Regum, &Imperatorum Doctrina; unde Chaldaei, Magi, ac Philosophi, plurimum auctoritate, ac gratia apud priscos Reges valuerunt Absurdum enim putabant hi Reges mundo imperare, mundumque habitare; &quid sit mundus nescire. Astronomiae praestantia exinde patet, quod nulla est naturalis Scientia, quae ad Dei cognitionem magis actedat, quam Syderum motuumque caelestium contemplatio, cum dicat Psalmista: Coeli enarrant gloriam Dei. Astronomia mentes hominum tot sublimioribus speculationibus, &tot tantisque, tamque dissitis Corporibus mirifice delectat, summaque recreat jucunditate Certitudine, &evidentia demonstrationibus ne geometricis quidem caedit, usu latissime patet, &litudine subjecti per omnem mundanum spatium evagatur. Tribus Tractatibus nos breviter totam Syderum Doctrinam comprehendemus. Primo videlicet agemus de Sphaera; secundo de Mundi Sistemate, &Planetarum, ac Syderum natura, ac Theoria Tertio denique de Chronologia, seu Doctrina Temporum. Astronomia pars est Cosmographiae; quae est Scientia descriptionis universi, cujus partes sunt Astronomia, quae est Syderum, &Planetarum descriptio, Secundo Geographia, quae est globi Terraquei descriptio. Tertio Corographia, quae est Descriptio Provinciarum.