Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 191
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Fluidorum motus, cum in aliquam partem determinatus est, omnia corpora quamtumvis dura, &quiescentia, quae in illis fluidis continentur, secum defert, ut patet in lapide, ligno, &c. quod aqua fluminis vehit, &tandiu secum defert, quandiu a causa externa non detinetur. Ac proinde nihil obstat, quominus Planeta in limpidissimo aethere existens a suo coelo facile deferatur, &ejus motus obsecundare queat, pari modo ac videmus varias festucas incumbentes aquae in vorticem contortae, cum ea deferri, &nonnullas etiam circa propria centra converti, &eo celerius integrum circulum absolvere, quo propius ad vorticis centrum accedunt. Objic. 1. Contra secundam partem, quod difficillime suo, &facillime alieno continetur termino, id est humidissimum, sed aer est hujusmodi, ergo &c. Major constat ex ipsa definitione humidi ab Aristotele tradi, humidum enim est, quod difficulter suo, facile alieno temino continetur. Minorem experientia demonstrat, cigo &c. lisp. Nego Majorem: nam ad rationem humidi non suffict, ut res difficillime suo, facillime alieno contineau termino, sed ad constitutionem humidi requiritur, ut res humida aliquam crassitiem habeat per quan rei hum ctandae possit adhaerere, haec ubi nulla est, ibi nec humiditas, nec humectandi vis est ergo aer perfecte defaecatus quomodo humectare possit, non video Ex quo deducitur veram non esse allatam humidi deficritionem, qua tantum confidunt adversarii. Objic. 2 quod promptissime defluit, &angustissimos meatus penetrat, id est humidum, atqui aer &c. ergo &c. Resp. adI Resp. Nego majorem, quia fluiditas humiditatem necessario, &perpetuo non arguit, multa enim corpora facillime undequaque diffluunt, &angustissimos meatus penetrant propter eorum subtilitatem, quae rationem humidi non constituit, alias etiam lux esset humidissima, quod nemo assereret. Objic. 3. Si nulla esset humiditas aerea, sequeretur phlegmaticum, &sanguineum eadem humiditate aquea esse humidos, atqui falsum consequens, ergo &antec. quia humiditas in sanguineo optimam reddit naturam, in phlegmatico vitiosam.