Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 192
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Nego minorem: humidum enim simplex non est nisi unum, nempe aqueum, sed juxta diversam combinationem, &compositionem mixtorum varios pariter praestat effectus, quod experientia demonstrat; nam quamvis vitis, &olea, &arbor, ex qua balsamum diffluit, aqueum humidum e terra attrahant, eoque nutriantur, &nutritae fructus suos producant, non tamen eosdem specie fructus producunt, sed omnino diversos, ut patet, quod aliunde haberi non potest, nisi ex diversa horum mixtorum compositione. Sic Natura phlegmatica habet humidum minus excoctum, &ad aquam propius accedens. Sanguinea vero magis mixtum viventisque virtutibus nativis imbutum, ex qua diversitate diversae oriuntur naturae, &ipsa humida in mixtis specificantur ab invicem.