Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 32
Unproofread scanNot analysed yet
Physicor. text. 28. asserit formam esse rationem quidditatis, &adducit pro exemplo Diapason, vel Consonantiam, quae vulgo dicitur Octava, cujus forma in pura dispositione sita est, &lib. 6. Metaphys. textu 1. &2. de anima textu 4, probat dari formam substantialem, &allegat pro se Pythagoram, Empedoclem, Democritum. Igitur Aristot. formam tenet, quam illi tenuere consequenter consistentem in sola materiae dispositione Et de facto Aristot. non dicit, formam esse substantiam, sed substantialem, quia substantiae dispositio est. Resp. 2. Hujusmodi forma, vel esset materialis, vel spiritualis; si prima erit corpus, consequenter a materia non distincta; Si Secundum corpus constituere non potest. Nec dicas esse materialem, &non materiam, hoc enim imperceptibile esset, nam vel erit extensa, &tunc erit materia, seu corpus, vel inextensa, &erit Spiritus. Resp. 3. Si daretur hujusmodi forma a materia distincta vel fieret ex aliquo, vel ex nihilo, non ex nihilo, quia nulla Creatura potest creare, si ex aliquo, profecto ex materia, &tunc oporteret, quod aliqua materiae pars converteretur in formam, quod est impossibile cum materia ingenerabilis sit, &incorruptibilis, nec urget respondere formam educi de potentia materiae, non inquam urget, quid enim est ista eductio?