Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 57
Unproofread scanNot analysed yet
Machina dicitur quodvis instrumentum debita conormatione praeditum, dividitur in rectum, planum, nclinatum, axem in perithrochio &trochleam; hic tamen observandum, ubi machinarum leges investigamus, non considerari materiam, ex qua constant; rec affectiones, quas mechanici ad ornamentum inducunt, sed tantum rationem haberi, quae machinae essentiam absolvunt, quod ex dicendis clarius constabit. Vectis est instrumentum oblongum, rigidum, unico sui puncto C. sulcro firmo D. infixum, circa quod moveri potest. Hinc fulcrum graece dicitur Ilypomoclium, &est punctum fixum, cui vectis innititur, v. g. A. B. est vectis, A. potentia: B. pondus, C. punctum, cui innititur vectis, D. fulcrum, ut apparet in Figura 17. Si fulcrum mediat inter potentiam, &resistentiam uti ex supradicta figura apparet: dicitur vectis Ileterodromus: si autem pondus medium locum tenet inter potentiam B &llypomochlium C. vel potentia A. medium occupat inter locum ponderis B. &Ilypomochlion D. vectis vocatur Ilonodramus, uti apparet in Fig. 18. tum Fig. 17. sit exemplum vectis, &Ilerodromi. Ex natura vectis adeo redditur ratio non modo structurae, &effectuum omnium instrumentorum in officinis artifcum, atque opificum, necnon passim in vita communi obviorum, sed &motuum animalium, ut evidenter probat Joannes Alfonsus Borellus in suo Opere &t motu animalium Ex natura ad vectem libra reducitur, quae est vectis in contrarias expositiones extensus signo A. inter extrema D. C. fulcro suspensus. Fulcrum a quo libra est corpus D. C. ut in Fig. 19. parsuspenditur, tes vero librae hinc inde protensae ejus brachia appellantur, quae si sint aequalia ut in Fig. 19. dicitur bilans, si inaequalis Statera, vulgo dicta Romana, ut in Planum inclinatum est machina, quae cum linea Orizontali inservit, ut graviora corpora attollamus vel dimittamus. Ista est facillima, quapropter operarii etiam proprio Marte utuntur. Vide Fig. 21. Axis in Peritrochio est circulus A. B. basi cylindri concentricus una cum ipso circa axem ejus E. F. mobilis, itaut cylindrus ipse dicatur axis, circulus autem cylindrus radii, autem circuli A. B. alae appellantur &ideo axis in Peritrochio vocatur machina in qua circulus circa axem fixum descriptus est.