Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 67
Unproofread scanNot analysed yet
B. imponatur parva ampulla C. quae aliqua sui parte sit plena aqua, &alia aere, Haec ampulla ita esse potest in aequilibrio cum aqua in A. B. contenta, ut quando tubus E. D. perpendicularis è ampulla C. descendat, &quando inclinatur ascendat. Cujus effectus ea est ratio quia aer inclusus in ampulla C. per gravitatem aquae . D. perpendiculariter insistentis comprimitur, &pars aliqua aquae ulterius ampullam ingreditur quae propterea graviter descendere cogitur. Et ideo dum aer dilatatur aer ingreditur (Fig. 31.) Obiic. primo in contrarium. Omnis gravitatio est ad motum; seds quando gravia sunt in proprio loco est frustraneus omnis motus, ergo est frustranea omnis gravitatio. Confirmatur. Natura dum producit motum in corporibus non id praestat, ut indesinenter moveat, sed solum, ut ad aliquem terminum perducat, ergo gravitas quae ordinata est natura, ut corpora perducantur ad propria loca, usum non habent, cum eadem corpora propria loca obtinuerunt, ergo Corpora in propriis locis non gravitant. Resp. neg. maj. Gravia non solum gravitant ut ad sua loca perducantur, sed etiam ut ibidem quiescant, quod non consequerentur nisi gravitarent. Eo pacto quo pondera aequalia in brachiorum aequalium libra ideo quiescunt quia gravitant, &aequaliter. Ad Confirmationem Resp. Naturam in movendis per gravitatem corporibus, non intendere motum duntaxat ut ad locum proprium, tanquam ad terminum, perducat, sed insuper ad perfectum ordinem, &compositionem universi; neque ut objicitur omnis motus, licet ferat in aliquem locum est praecise propter locum tanquam propter ultimum &adaequatum finem, sed saepe fit motus daturque ad illum potentia propter aliquid aliud, ut motus cordis non est praecise ut cor peculiarem locum obtineat; sed ut eo motu sanguis concoquatur.