Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quique vellet fornicem construere singulis lapidibus daret inclinationem ad Centrum. Non tamen, ut aliquis vere centrum occupet, sed ut ea inclinatione firma perseveret fornicis constructio. Ita pariter gravitas, quae est potentia corporibus indita, ut ad propria loca moveantur, non ideo est praecise indita, ut loca occupent, sed etiam ut ibi quiescant, &unum eorum componant, quod aptius consequi natura non poterat, quam per gravitatem, vi cujus omnia corpora a circumferentia ad centrum nituntur quantum possunt, ita ut quo plures partes simul jungantur per gravitationem in aequali extentione ad expellendas pauciores eo facilius victoriam consequantur. Dices. Si corpora in propriis locis gravitant habent appetitum &inclinationem impossibilem, nempe conjungendi se cum centro gravium, est enim impossibile corpora omnia in eodem centro uniri, neque in natura datur aliqua inclinatio &appetitus impossibilis, ergo. Resp. Dari in cunctis corporibus potentiam producendi motum deorsum dummodo non impediantur; quae potentia non est frustranea, cum per eam Universi compositio contineatur. Caeterum inclinationes &appetitus non dantur nisi Metaphorice in rebus naturalibus. Competunt enim solis agentibus cognoscitivis. Obiic. 2. Si aqua gravitaret in proprio loco consequenter in aurum demersa in illud gravitaret, vel sursum vel deorsum impellendo. Non primum, quia grave tantum deorsum impellit. Non secundum quia aurum minus grave est in aqua, quam extra, ergo. Resp. conc. maj. ac dico partem aquae, quae auro perpendicularis est deorsum impellere, aliam vero aquam sursum.