Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 97
Unproofread scanNot analysed yet
antec. Patres usi sunt Teraphim, ut habetur Judicum 17. de Michae Matre, quae tulit 200. argenteos, &dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile, atque conflatile &secit Ephod, &Teraphim. Oseae 3. dicitur Sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine ephod, sine teraphim; unde ipsas imagines Teraphimorum licitas esse asserit D. Hieronymus in Reg. 22. &2. Reg. 6. immo in epistola ad Marcellam, ubi ajt: in Teraphim, vel figuris varia opera, quae Terapbim vocantur intelliguntur &c. Juxta igitur vunt sensum, &Micha cum veste sacerdotali, coetera quoque, quae ad sacerdotalia pertinent ornamenta per Teraphim fecisse monstratur. Ep. 130. sed Teraphim sunt ejusdem rationis cum statuis, &figuris Talismanicis ergo &c. Prob. min. Aben Esdrae super Genesim 3l. 19 testatur Teraphim esse instrumenta quaedam enea ad instar solarium, quorum adminiculo destinata divinatione momenta explorarentur Item eas esse statuas, &figuras oraculorum Diabolo vocem illis communicante asserit Rabinus David Kinichi, Cajetanus, Sanchez, Marinus, Saldenus, qui omnes asserunt fuiste imagines, juxta quarum inspectionem gentes faciebant, vel omittebant opus, unde idem sonat ac restautare, &sanare. Item Tostatus Episcopus Abuliensis in Gen. 31. inquit Teraphim Idolorum erant quaedam capita ex metallo certo quodam tempore, &sub certis silerum aspectibus, &conjunctionibus Planetarum facta, ut virtus e Coelo derivaretur in illud caput, fieretque potens respondendi consulentibus, &interrogantibus ipsum. Idque fiebat partim per Astrologiam, partim per Necromantiam. Insuper Josephus Medus de rebus antiquioribus ait: Tom. III.