Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 129
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. De Metheoris. TETHEORA vocantur omnia phaenomena, quae in aerem sublimem evehuntur, ibidemque sunt suspensa. Illa in duos ordines communiter dispertiuntur, quatenus ab exhalationibus, vel vaporibus oriuntur. CAPUT I. De Metheoris aqueis. AETHEORA in tres distribuuntur ordines: aquea, LVI quae ex vaporibus formantur: emphatica, quae ex solis radiorum reflexione, &ignita, quae ex particulis sulphureis, &bituminosis formantur In praesenti tantum de aqueis est sermo. Cum radii solares in aquam, &corpora humida incidunt, aerem intus contentum rarefaciunt, qui dum dilatatur vesiculas aqueas expandit, &sub tubularum forma ascendunt, efficiuntque vaporem sequentium metheororum matrem, utpote sunt nebula, nubes, pluvia, nix, grando, ros, pruina, manna. Nebulam esse vaporum densiorum congeriem in infirnma aeris regione haerentem, &terrae superficiem Iabentem, atque ita a nube, nonnisi loco, differentem, Cartesius, &Gassendus arbitrantur. Alii cum Aristotele nebulam exhalationem siccam, &congerierri aeris obscurioris esse credunt: quando nebula continet effluvia maligna, fit noxia NuTom. IV. Nubes sunt congeries vaporum in superiore, &frigida aeris regione facta, ipidemque pendulae ex nebulis formatae in superiorem partem elatae, quoniam novi perpetuo a terra ascendunt vapores, qui motu suo superiora petentes, impediunt quominus illae descendant, v. g.