Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 242
Unproofread scanNot analysed yet
Instabis: Si glacies admoveatur, dens frigus sentire videtur; ergo habet sensum. Resp. neg. cons. quia sensus, ut dixi, membranulae, aut gingivis inest, in quas facile frigus ab ipso dente derivatur, ideoque sentitur; frigus enim denti nocet potius, quam calor, quia dens ab humore pituitoso timet, qui est natura sua frigidus, sicut ab acidis habetur stupor dentium, quia corpuscula quaedam, dum manducatur, in intimas gingivas subeunt, &cum dentis opera adhiberi non posset sine aliqua compressione, &dentes comprimi non possent, nisi gingivae simul comprimantur; inde fit, ut illa corpuscula acida, &stringentia magis gingivas afficiant. Urgebis: Sonus stridulus dentes laedit, sed nisi sensum haberent, hoc non posset evenire; ergo &c. Resp. neg. min. In tantum enim sonus stridulus dentes laedit propter continuationem tympani auricularis, &membranae dentium, ad quam traducitur affectio &laesio. Ex dictis colligitur, animalia quae numerositate gaudentdentium, diutius vivunt, &mas, quam plus foemina, quia sunt signum roboris, &fortitudinis. Colligitur secundo, eodem modo discurrendo de cornibus, &unguibus, &dentibus, atque ossibus, sagittis Istrium, &Piscium, ac serpentium squammis; omnia enim vivunt vitam plantarum, cum crescant, &nutrian tur atque alimentum capiant per intus susceptionem.