Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 37
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO PRIMA. Lapides Minerales vivunt. Prob. quia non per aggregationem materiae crescunt, ut saxa, sed per intus susceptionem, qua nutriuntur &crescunt, &insuper nisi in illis daretur virtus quaedam vegetabilis non possent eamdem figuram induere, &eadem immutata generationes lapidum similium in longum procedere; constat autem marmora, &metalla striis diversorum colorum disposita esse, eosdemque colores conservare in quacumque parte; necesse est igitur habere in se virtutem seminalem, &rudimenta, necnon internos meatus, &fibras, quibus succum nutritivum attrahant, in quo consistit vita; item non modo figura externa perpetuo est eadem, sed etiam eorum moli proportionata observatur differentia, &magnitudo, &macularum &figurarum variorum interius, &exterius insculptarum amplitudo. Confirmatur: lapides enim generantur ex liquamine, satis clare apparet in prima lapidum materia, quae satis mollis reperitur, ac deinde in dictorum lapidum incremento pori in matricibus permeabiles observantur Quod ut verum appareat liceat hic exponere naturae, atque aquarum miraculum, quod Tarenti visum fuit. Maenia dictae Urbis fundamentum habent in maris littore, in quo incolae lucri causa peculiarem lapidem excavant; nam intra dicti lapidis substantiam genus quoddam conchiliorum reconditum est, dictum, dactilis marinus, longitudinis digiti indicis, vivus, gustui gratissimus, iisdemque incolis usus quotidiani: si lapidem extra inspexeris, nihil intus latere diceres, ac secto eodem statim occurrunt plura hujus generis Conchilia viva Itaque nisi lapidis materies ante Conchilii generationem mollis fuisset, &nisi pori in eadem adessent, nec generari potuissent Conchilia, nec genita nutriri, &crescere.