Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 38
Unproofread scanNot analysed yet
Idem lapidis genus cum iisdem marinis fluctibus invenitur etiam Cajetae Urbis ad littus maris mediterranei non longe a Neapoli Romam versus; sicuti Corallia crescunt, ac vegetant in maris fundo, ut perspicue adnotavimus in insulis sex milliaribus a Portu Tarentino dissitis, suntque veluti arbores lapidificae sui generis; crescunt paritur ferme non dissimilibus modis Adamantes in Fodinis, imo cristallus, Granata, &alii forsan gemmae cum vegetantur vel plures ex una succrescunt radices, vel in eadem matrice, ut grana in spica continentur, &saepe bulbosis distinguuntur radicibus. Crescunt certe in suis Fodinis gemmae, imo aliae aliis decedentibus succedunt, ut apparet in Granatis, Jaspide, Ametisto, &aliis, quae in multis musaeis servantur, in quibus constat adesse debitae crassitiei matriciem, sive stratum, cui paulatim succrescit ametismus, &ita aliae gemmae suis propriis quaeque stratis, sive matricibus accrescunt. Concurrit autem in earum accretione principium aqueo Salinum ut putant omnes Chimici cum Elmontio, &evidentur patere in gemmis omnibus docet Etmullerus in Regno Minerali cap. 4. Nam gemmae, ut ipse ait, sicut repraesentant naturalem glaciem, ita etiam demonstrant ab aqua simplici per principium salinum se concretas fuisse, ac coagulatas, lapides enim reliqui, qui pura aqua coagulantur quum non sit neque ad eo pura, nec defecata, sed particulis eterogeneis, terrestribusque foeta non sunt adeo perspicui, suntque crassioris consistentiae, &ideo majoris ponderis, &loco citato Elmontius probat omnes lapides, vitra, atque gemmas artificialiter in aquam simplicem, ac elementarem reduci posse, id quod etiam lapidum concretiones demonstrant in specubus subterraneis, in quos ex montibus aqua permeatus, rimas, &fissuras petrae exstillat, quae aqua coagulatur in lapidem, qui vocatur lapis aquam stillans, &talis est consistentiae, quasi sit fabrefactus ex Silice, sed plura experimenta affert Corradus Corradi in medulla distillatoria.