Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 39
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. 1. Vita exigit principium intrinsecum motus, sed in lapidibus non reperitur, ergo &c. Resp. neg. min. sicuti enim in Plantis sunt, villi fibrae, trachleae, valvulae &c. in quibus sucus nutrititius praeparatur, &percurrit, ita etiam in lapidibus mineralibus adest magna organorum copia, juxta propriam exigentiam (mineralia enim sunt in ultimo genere vitae, &ideo omnia viventium habent infimam organisationem) quae organa Microscopii ope dignoscuntur, per quae percurrit, &impellitur succus nutrititius in liquore quodam consistens; quapropter vegetantia per haec organa crescunt, &augumentantur per internam succi nutriticii susceptionem, &denique generantur, &rigorose generantur eo quia nonnisi in propriis locis, in quibus virtus residet seminalis, reperiuntur. Nec juvat dicere multis in locis adesse lapides, in quibus nullum sit semen, quum semen possit deferri aliquo inopinato casu, &sole impraegnatum in lapidem concrescere, ideo raro in campis, qui nimis distant a montibus, ac fluminibus magna lapidum copia invenitur, unde pulcherrime Gassendus putat iliam lapidum portentosam congeriem, quae in campis Herculeis, quos cratium vocant, prope Etrelatem secit sunt, non aliunde prodiisse, quam ex Cohodani, vel Druentinae exundatione, &longa aquarum restagnatione indicio est quod in extremis veluti marginibus lapilli minutissimi in medio majores jaceant quemadmodum sal in Catino exsolutus, ubi aqua leni calore exhalata sit majora in medio, minora in extremis grana deponit. Objic. 2. nihil potest vivere quin prius generetur, sed plantae adhuc generantur cum per vos vivunt ergo luculenter apparet plantas non vivere Resp. antecedens, generantur enim per hoc, quod sales adhaereant matrici, &semini lapidifico; nam cum lapides omnes primum molles ac teneri fuerint, ut diximus, eumque continuus &nunquam intermissus aquarum circuitus per loca subterranea sit, evidenter sequitur posse lapides ad instar plantarum crescere, ac vegetari, quia revera lapidum pori permeabiles sunt, &facilem praebent cursum aquis, quae per ipsorum substantiam percolantur, sic aqua in lapidici nis post diuturnos imbres ubertim extillat, etiamsi in medio collis, aut rupis lapidicina sit.