Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 74
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO II. De Mari. CAPUT I. De Aquarum receptaculis. CUM aqua inter terrae viscera, tanquam in vase contineatur, consequenter ejus receptacula examinare debemus, uti sunt Oceanus, lacus: fontes, &flumina; in praesenti tamen Cap. nedum, quae ad maximum aquarum receptaculum spectant explicanda assumimus, verum etiam quae ad flumina, fontes, lacus, stagna, &paludes spectant. Oceanus quatuor magnas insulas, seu continentes, atque innumeras insulas in se comprehendit; quapropter ejus prima divisio attenditur, penes continentes, videlicet in Atlanticum Pacificum, Hyperboreum, &Australem. Atlanticus ab atlanticis Africae montibus dictus, positus est inter littora occidentalia Africae, &orientalia Americae Pacificus, alias mare pacificum comprehendit ingens spatium, quod est inter littora Americae occidentalis, &littora orientalia Asiae Hyperboreus, seu mare glaciale diffunditur per littora terrae Septentrionalis. Australis denique expanditur circa littora terrae australis. Secunda Oceani divisio est in varios sinus, qui &si angusto orificio Oceano communicent, longo tamen intervallo intra continentes protenduntur. Horum maximus est mare Mediterraneum, quod ab ceano Atlantico per fretum Gaditanum erumpit, atque protenditur usque ad littora Syriae, &Palestinae.