Latin
105
Aristotle, De animalibus 105
Unproofread scanNot analysed yet
E somno &uigilia animantium nulla questionis obscuritas d est: Nam omnia pedestria &prędita sanguine dormire ac ui gilare sensu ipso percipiuntur: Quibus enim palpebrę adiunctę sunt conuiuendo obdormiscunt: Item sonniare non solum homines: sed etiam equi &canes: &boues palam est: Atque etiam oues &capras: denique genus one quadrupedum: idemque animalis foecundum: declarant id canes suo latratu quem per quietem agunt: quanqui de iis quę oua periunt: incertum hoc est: Sed dormire ea: item certum. Quatilium quoque somnus apparet: ut piscium: mollium: a &crusta opertorum: locustarum inquam &cęterorum gene ris eiusdem: Sunt autem isthęc omnia somno exiguo contenta: dormire tamen uidentur. Argumentum uero quamuis nullum deduci ab oculis potest: quod palpebris carent: ipsa tamen quiete cernuntur placida ceu soporata: Pisces enim uel manu facile caperentur: dum dormiunt: nisi pediculis &pullicibus appellatis sollicitarentur: Nunc uero in somno dati immorentur noctu ab innumera multi tudine illarum bestiolarum occupati absumuntur: Gignuntur hęc in profundo maris tanta foecunditate: ut etiam escam de pisce emolitam si diu in uno manserit: totam corrodant atque absumant &quidem sępenumero piscator escam demissam glomeratis undique his bestiolis: perinde ut pilam recipit: Sed enim pisces dormire argumentis potius huiu scemodi arbitrari licet: Sępius enim piscator adorsus pisces usque adeo latet: ut possit etiam ma nu tollere: aut certe fuscina nullo indice sensu ferire: Quiescunt tantisper ex toto: neque parte alia quam cauda leuiter mouentur: Constat hoc idem uel ipso impetu: quem faciunt: si dum quiescunt: motum aliquid fuerit: Expauentes. n. uelut somno exturbati feruntur. Quinetiam in petris stabulantes capiuntur: uidelicet perper sonnum: &sępe thunnarii circunretiunt Thunnos dormientes: Quod argumento constat: quod admodum quiescentes leuiterque pandentes: albida oculorum capiantur: noctu potius quam interdiu dormiunt: ita sopiti: ut ne iacta quidem fuscina moueantur: et magna ex parte uel ad arenam: uel ad terram uel ad lapidem aliquem procumbentes quiescunt nimis gurgitibus uel sub saxo: aut littuo abditi.