Latin
106.1 to 106.3
Aristotle, De animalibus 106.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Plani autem piscium arena sese occultant: deprehenduntur situ ipsius arenę: tollunturque fuscina percussi: lupi quoque: &auratę: &mugiles: &id genus alii fascina interdiu sępenumero dormientes capiuntur: alioquim ex iis nullus fuscina posse capi existimatur. Cartilaginea ue ro ita interdum dormiunt: ut uel manu tollantur: Nam delphini Balenę: &quaecunque fistulam gerunt: ędita per summa ęquoris fistula dormiunt: qua etiam spirant: pinnas suas mouendo leuiter: Iam delphinum stertentem etiam nonnulli audiere: Mollia quoque ad morem similem dormiunt: ut pisces: nec secus quae crusta operiuntur. Nsecta etiam animalium dormire argumentum: quod requiem capiunt motuque omni proculdubio cessant: quod praecipue patet in apibus: Quiescunt enim noctu &conticescunt: ut nullus omnimo bombus sentiatur: Constat hoc idem uel argumento eorum: quę maxime in conspectu nostro: &intra nostros parietes uersantur: Non enim modo quod clare non uideant: idcirco no ctu quiescunt: (Nam omnia quibus oculi duri: exiliter uident) Sed etiam ad lucernarum lucem nibilominus quiescere uidentur: Homo maxime animalium somniat: ęditis nuper in lucem &in fantibus adhuc nullum penitus contrahitur somnium: sed plurimis anno circiter quarto aut quinto ętatis uisa incipiunt: produntur tamen &uiri &mulieres qui nunquam quicquam somniarint: Quorum nonnullis in processu ętatis accidit: ut uiso somnio: mutarentur habitu sui corporis: uel in mortem: uel in morbum: de sensu: de uigilia: de somno: res ita se habet. Exus autem masculinus foemininusque: non in omnibus animans tibus est. Sunt. n. quibus id desit: ac similitudine quadam &parere dicantur: &ferre uterum: sexus ergo discrimen in animalibus quae uitam stabilem uiuunt: aut omnino in iis quę testa integuntur nullum omnino est: At in mollibus &crusta opertis mas habetur: &foemina: In pedestribus quoque: tum bipedibus: tum quadrupedibus sexus uterque est: atque etiam in iis quę animal per coitum generant: aut ouum: aut uermen: Cęteris igitur in generibus simplici rationis modo: aut est: aut deest: Verbi causa ut in quadrupedibus omnibus: alterum mas: alterum foemina est: Sic in testa opertis sexus deest discrimen: sed quemadmodum in genere stirpium alię fructum ferunt: alię sterilem sortiuntur naturam: Ita etiam in iis est: At uero in genere insectorum &piscium: sunt quę omnino sexus hoc discrimen alterutram in partem non habeant: Nam anguilla: neque mas: neque foemina est: neque prolem ex se aliquam potest procreare: Sed qui eam capillamentis et lumbricis quędam similia interdum adnexa sibi gerentem uidisse aiunt: inconsiderate id asserunt: antequam aduertant: qua parte illa gerantur: Neque enim aliquid eiusmodni est: quod animal creet: nisi prius generarit ouum: quod in nulla anguilla uisum est: Et quę aimal gignunt suo in utero foetum continent: non in uentriculo: Ita enim non secus quam cibus concoquerentur primordia geniturę: Quam autem differentiam maris &foeminę anguillę notarunt scilicet alteram caput habere amplius atque oblongius: alteram hoc est foeminam repandius: hęc non maris ac foeminę differentia est: sed generis: sunt enim piscium nonnulli epitragi ab hirci ste rilitate appellati: quo in genere carini &balagri ex amnicis anno tantur: qui nec ouum nec semen ullum prolificum unquam habeant: sed qui solidiores pinguioresque in eo genere sunt: iis intestinum paruum est: &laus pręcipua in pastu: Ad hęc in testaceis atque in stirpibus: quod pariat &generet est: quod autem maris fungatur officio deest: Sic etiam inter pisces genus passerum est: &rubellionum: &hiatularum: oua enim in iis omnibus reperiuntur: sed in pe destribus sanguineis non ouiparis: maxima ex parte maiores longioresque uitę sunt mares quam foeminę: pręterquam in genere mulorum: eius enim foeminę &maiores sunt &uiuatiores: quam ma res: At in iis quae aut ouum pariunt: aut uermem: ut piscibus atque insectis foeminę maiores suis maribus euadunt: ut serpen tes: phallangia: stelliones: ranę: &inter pisces pusilli cartilaginei generis: &pars plurima gregalium: &genus one saxatile.