Latin
107
Aristotle, De animalibus 107
Unproofread scanNot analysed yet
Foeminas autem piscium maribus esse uiuatiores constat: eo quod foeminę uetustiores quam mares capiuntur: Partes superiores prio resque in quocunque animalium genere maribus sunt potiores: ualidiores &aptiores: Quę autem dici possunt inferiores: posterioresque eas foeminae habent robustiores: tum in hominibus: tum in cęteris animalibus omnibus quę pedestria sunt atque animal generant: Quod tamen omnino dixerim foeminae neruior atque infirmior est: pilum etiam habet tenuiorem quam mas: aut quo uice pili ad propor tionem haberi natura statuerat: Caro quoque humidiore est foeminę qui maris: &genua planiora &crura tenuiora: Sed pedes elegantiores: uidelicet quocunque in genere hę partes habentur: uox item foeminis omnibus tenuior: &acutior: boue excepto: bubus &enim foeminis uox grauior: quam maribus est.