Latin
126
Aristotle, De animalibus 126
Unproofread scanNot analysed yet
Ocustę inter crustata quę per coitum conceperint oua: gerunt utero tribus mensibus his: maio: Iunio: Iulio: tum deinde sub aluo in rugas deponunt: qua oua more uermium augentur: quod idem de mollibus etiam ac de piscibus ouiperis intelligitur: ouum enim omnium ita accrescit: fit igitur locustarum ouum arenidum in partes octo diductum: singulis enim operimentis: quę de latere extant: singula quędam cartilaginea iunguntur quibus oua adhęrent: totumque quasi species uuę consistit: unum quodque enim illorum cartilagineorum in plura scinditur: quae si discreueris: patent: sin aspicis: tantum compositum quiddam apparet: fiunt maxima non quę iuxta meatum: sed quę media sita sunt: minima quę nouissima continentur: Magnitudo minimis quanta granis ficuum est: nec meatum ipsum ulla con tingunt: sed per medium hęrent: utraque enim ex parte caudam dico: &aluum: bino maxime distinguitur interuallo: sic enim operimenta quoque disposita sunt: sed quoniam latera ipsa complecti satis non possint: addito extremo cuncta teguntur: idque uelut operculum obturat: uidetur prorsus locusta cartila ginosis illis particulis mandare oua: cum enititur: caudam adducens &protinus comprimens inflectensque sese parere: Cartilagineę uero illę appendices per id tempus augentur: atque ouorum capaces redduntur: partus. n. in iis recipitur: ut sepiarum in sarmentis: &qualibet colluuione collocatur: locustę ad hunc pariunt modum: mox ubi ea sui corporis parte intra diem maxime uigesi mum oua concoxerint: abigunt uniuersa conglomerataque ita in idem: ut &foris congesta apparent: Tum ex eo locustę proueniunt intra diem maxime decimumquitu: &sępe minores qui ut digiti magnitudinem expleant: capiuntur: excludunt igitur oua ante arcturum: abigunt iam concocta atque absoluunt ab arcturo.