Latin
127
Aristotle, De animalibus 127
Unproofread scanNot analysed yet
s Quillę gibbę uterum menses circiter quatuor ferunt locustę asperis saxosisque locis proueniunt: Gammari leuiori bus ac terrenis: neutrum genus limosa amat: unde fit ut gammari apud hellespontum &circa thasum gignantur: locustę circa sigęum &athon: Coniectantur loca aspera limosaue piscatores oris littoribus atque aliis id genus indiciis quotiens capturam in alto libet exercere: littora potius uernis hybernisque temporibus expetunt: conferunt se in altum ęstate uidelicet: cum alias calorem alias frigus persequuntur: iis etiam quas nomine ursę arctos appel lant: idem pariendi tempus: natura statuit: quod locustis: quo circa per hyemen &uere priusquam oua excludant: cibo laudantur: cum excluserint: deterrime fiunt: crusta sua &locustę &cancri: tam nuper nati: quam post exuuntur: per uer: quemadmodum angues membrana uenationis quam senectutem appellant: locustis omnibus uita diuturnior data est. Ollia compulatione ac uenereo coitu ouum concipiunt can m didum: quod in dies arenidum: quale illud crustati generis euadit: ędit polypus suum ouum uel in cubilibus uel in figulino: uel in quo alio cauo simile labruscę: florentis: racemulis aut fructui arboris populi albę: ut dictum iam est: pendent utique per cubile oua tanta foecunditate: ut collectis uas impleatur lon ge amplius quam caput sit: quo continebantur: polyporum itaque ouis diebus post quinquaginta maxime ruptis: polypuli modo ara neorum per quam multi exserpunt: quorum natura singillatim non dum conspicua est: quam forma satis tota apparet: sed ob exigui tatem imbecillitatemque copia interit: iam nonnulli adeo spectantur exigui ut nulla partium constent distinctone: quamuis ad tactum moueantur. Va quę sepię ędunt magnitudinem mirtorum capiunt: o et nigrescunt: emisso enim attramento parentis infunduntur: atque ita inficiuntur: cohęrent inter se ad speciem racenti: cuncta uni obducta cuidam nexui: nec facile alterum detrahi ab altero potest: mas enim humorem quendam mucoris mittit cuius lentore tenaciter oua sibi cohęrescunt: ac crescunt: etiam hęc &cum primum ędita candida sint atque exigua: mox atramento perfusa: nigra maioraque redduntur.