Latin
160
Aristotle, De animalibus 160
Unproofread scanNot analysed yet
Conpluresque eius generis disrupto ac dehiscente utero pariunt: non tam multitudine ouorum quam magnitudine &modo phalangiorum proles parentem offusa circundat. quippe quam discedere stati prolis amor non sinat: &si tetigeris fugiunt. Arista atterens aluum arenę parit. Thumni etiam prę nimia pinguedine dehiscunt: nec plusquam biennio possunt uiuere: cuius rei argumentum pisca tores inde deducunt: quod cum aliquando limarie anno superio re defecissent. Thunni sequenti anno defecerint. Limariis enim thunni prouectiores ętate anno esse putantur uno. coeunt thunni &scombri mense februario post idus: pariunt iunio ante nonas. ędunt sua oua condita quasi utricolo. incrementum autem partuo precipua sumit celeritate. Cum enim thuni in ponto pepererint: prodeunt ex ouo quas alii scordulas uocant. Bizantii auxumas nominant: quia diebus paucis adolescunt. quae exeunt ponto autumno foetas comitantes: eodem autem redeunt uerno tempore iam adeptę eam magnitudinem qua limarie nomen accipiant. Profecto omne piscium genus celeriter adolescit: &precipue in ponto. quippe cum ibi incrementum singulis diebus plane intelligatur. Sed hannę longe conspectius: omnino ita existimandum: ut eisdem piscibus: non eisdem locis degentibus: nec coeundi ferendiue tempus esse idem: nec foetificandi: aut pro ficiendi. nam &qui graculi appellantur nonusquam messe tritici pariunt: uerum ita hęc nos exponimus: ut magna ex parte res euenit. Congri etiam foeturam intra se continent: sed non omnibus locis ęque id constat: nec ipsa foetura satis patet in utero pingui obęso: inest tamen serie quadam, prolixiuscula: ut in serpentibus: quod certe ignis periculo innotescit: pingue. n. absumitur atque euaporatur. oua aut crepant &extrusa dissiliunt. Ad hęc si palpites &at Congri itaque alii pingue habent: Quum nullum: alii contra pingue nullum: ouum autem quale modo exposui possident. Sed de coitu utero &eiusmodi reliquis cęterorum animantium omnium: tum aquatilium: tum uolucrum atque etiam terrestrium quę oua pariunt: dictum iam est. Equitur ut pari modo de iis quae in terrestrium genere animal pariunt: atque etiam de homine disseramus. coitum &priuatim &publicę omnium diximus. Commune autem omnium animalium est: ut cupidie uoluptateque rei uenereę maxime gestiant atque incitentur.