Latin
161
Aristotle, De animalibus 161
Unproofread scanNot analysed yet
Ferociunt foeminę a partu: ma res tempore coitus. Iam equi equos mordent: sternunt equitem atque insequuntur: sues quoque feri acerrime sęuiunt: quaqui per id tempus imbecilles ex coitu reddantur: dimicant inter se mirum in modum armantes sese: &cutem quam crassissimam prępa rantes indurantesque attritu arborum. sępe etiam luto obducto: ac resiccato: tergus inuictum contra ictus efficiunt: pugnant adeo acri certamine: grege relicto: ut sępenumero mortem uterque aduersarius obeat. Simili modo &tauri efferantur: &arietes: &hirci: qui enim superiore tempore socii: iugi concordia pasce rentur: Coitus tempore dissident: &alter alterum libidinis ra bie inuadit. Camelus etiam mas sęuit tempore coitus: siue homo siue camelus accedat. nam equis quidem odio naturali aduer santur. Idem feris quoque euenire apertum est. Nam ursi: lupi: leones: acrius per id tempus in eos qui accesserint sęuiunt: inter se tamen minus hęc dimicant: uidelicet ob eam rem: quod nullum ex iis gregale est. Quinetiam ursae a suis catulis uehęmenter ferociunt: ut canes a catellis. Et elephanti quoque ad coitum effe rari solent. Quamobrem apud indos his haud quaquam permitti initum aiunt. libidinis enim rabie agitati casas prosternunt: male conditas: pluraque alia incommoda faciunt mitigari pa buli copia narrantur: plagis etiam temperant: adductis aliis qui bus ferire pręcipiant. Quę autem non uno tempore: Sed sępius anno coeunt: ut ea quę cum homine degunt: uerbi gratia canes: sues: ut minus efferentur facit coitus copia. Incenduntur libidine ex foe minis equę potissimum. Mox uaccę: equę: itaque equiunt. unde uocabulum id ab hoc uno animali trahitur maledicto in mulieres libidinosas: Necnon euentari per id tempus equę dicuntur: quaperper in creta insula equos admissarios minime a foeinnis se mouendos censent. Cum uero ita affectę fuerint: currunt relicta societate.