Latin
162
Aristotle, De animalibus 162
Unproofread scanNot analysed yet
simile hoc uitium est: ut quod sub are in suibus dicitur: currunt non orientem aut occidentem uersus: sed ex aduerso aquilonis aut austri: nec appropinquare quenquam patiuntur donec uel defatigatę desistant: uel ad marem deueniant: Tum aliquid emittunt quod hip pomanes appellatur: eodem quo illud quod nascitur nomine. Tale hoc sane est quale suis illud quod apriam uocant: sed hoc praecipue ad amoris ueneficia petitur. Equę tempore coitus colligunt sese: &societate magis qui antea gaudent: iactant caudam crebrius: uocem immutant: humorem emittuunt suis genitalibus similem geniturę: sed multo tenuiorem quam mares: quem hippomanes non nulli appellant: non quod pullis nascentibus adhęret: accipi eum humorem difficile esse aiunt: quod paulatim admodum labitur: Mingunt etiam pluries atque inter se ludunt cum equiunt hęc de equis. Vaccę tauriunt: &libidine adeo incenduntur: ut bubulci eas tenere aut capere nequeant. indicium tum equę tum uaccę suae libidinis pręstant: genitalis specie prominenriore. Vaccę etiam min gunt crebrius more equarum. Ad hęc naccę tauros superueniunt: &sequuntur sędulo &assistunt. Turgent ad coitum prius minores natu quam maiores: tum in equorum genere: tum in boum. Tem poris etiam beneficio et corporis ualitudine propensiora redduntur ad uenerem animalia. equarum libido extinguitur magis iuba tonsa &frons tristior redditur. mares in hoc genere foeminas sibi societate coniunctas dignoscunt olfactu: &si paucis ante diebus una fuerint: quod si foeminę diuersae permisceantur: mares alienas mordendo expellunt: suasque singuli seorsum habentes pascuntur. Tricenę aut paulo plures singulis dantur: quotiens mas accesserit aliquis: confestim in eum maritus conuertitur: ¤s gyro aggreditur pugna: &foemninnam si qua se mouerit: morsu reuocat. Taurus tpere coitus tantum cum foeninis pascitur: cęterosque oppugnat mares: temporibus cęteris mares inter se con uersantur: quod coarmentari dicitur. Iam epiri prouincię tauri sępius trimestri temporis spacio non apparent: omnino fera omnia aut certe plurima: non ante cum foeminis ad commune pascuum ueniunt: quam tempus sit coeundi: Sed cum iam per ętatem licuerit: segregantur mares a foeminis: seorsumque pascuntur. Sues foeminę cum libidine excitantur: quod subare dicitur: uel homines aggrediuntur. Canes eodem illo modo affectae canire dicuntur. Prominet genitale in foeminis: cum ad coitum stimulantur: &locus humescit: equabus humoris aliquid ibi defluit per id tempus.