Latin
163
Aristotle, De animalibus 163
Unproofread scanNot analysed yet
purgatio menstruorum fit quidem &cęteris: sed nulli equę ac mulieri. Oui &caprę tempore coeundi indicantur: quod idem post coitum etiam fit ad tempus: mox desistit do nec parturiant: tum denuo indicatur: quare pastores proximum esse partum intelligunt. A partu autem purgatio sequitur abunde: primum leuiter cruenta. postmodum ualde uaccę: asinę: equae: modo quidem ampliore quam supradictis emittitur: utpote magnitudine excedentibus: sed multo ex proportione minus. bos itaque foemina cum coitum affectat leuiter purgatur: quantum eminae dimidium: aut paulo plus. Tempus autem coeundi tunc potissimum est: cum purgatur. equa facillime omnium quadru pedum parit: uacat admodum purgamentis: minimumque emittit profluuium sanguinis: uidelicet pro corporis magnitudine. Conceptus indicium maxime in uaccis: equabusque: cum menses cessarunt: spacio temporis bimenstri: trimenstri: quadrimenstri semestri: sed id percipere difficille est: nisi quis iam dudum secutus assuetusque ammodum sit: quamobrem non desunt: qui menses in his animalibus negent. Mulabus menses nulli mo uentur: sed earum urina crassior quam marium est. omnino excrementum uesicę quadrupedum crassius qui hominum est. Inter eas tamen quadrupedes oues foeminę &caprę crassiorem reddunt urinam quam mares. Asinae contra tenuiorem quam mares. A partu urina quadrupedum omnium crassior redditur: &magis eorum quę minus purgantur. Ac fieri incipit ad speciem puris initio coitus: sed utile postea est. cum pepererint: pinguescunt tam oues quam caprae cum gerunt partum: aeduntque amplius: quod idem de bubus etiam ac cęteris quadrupedibus affirmandum est.