Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 186
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fit ut omnibus partus secundum naturam in caput: contra naturam in pedes: aut inflexo circunactoque corpore agatur. quadrupedes uel excrementum iam inde habent: &alui &uesicę: alterum in postremo intestini: alterum in ipsa uesica. Quibus in uulua acetabula sunt: foetu ac crescente: acetabula ipsa subinde minuuntur. postremo abolentur omnia. umbilicus autem uelut putamen est circa uenas: quarum origo ab utero est: aut acetabulis si habentur: aut uenę commissa est. Sunt foetui maiori ut boui quatuor uenę: minori duę: minimo una: ut auibus. partinent duę ad foetum per iecur: qua portas appellant ortę a uena maiori. reliquę duę ab ahorta: qua finditur: &duę de una efficiuntur. Vtrunque uenarum par membranulę ambiunt: &membra nulas ipsas ambit: uelut putamen umbilicus. Collabuntur subinde uenę: &quo foetus amplius creuerit: eo adductus ipse con trahuntur. Foetus autem grandescens caua uteri subit: ubi palpitans iam sentitur &circa: genitale parentis interdum uoluitur. Vm mulieres parturiunt: dolores multas quidem in partes incunc bunt: Sed plurimis ad alterutrum foemur: Cęterum quibus aluum tormina uehementer exercent: ocissime pariunt. Quę lumbos dolent: uix pariunt. Quę imum uentrem expeditius: si mas nascitur: profluit sa nies diluta pallidiuscula: sed si foemnina cruenta: uerum ea quoque praehumida est. sed fieri quoque potest nonnullis: ut eorum neutrum accidat. Ateris animalibus partus non laboriosi eueniunt. minus enim cum parturiunt infestari uidentur. At mulieribus dolores uehementissimi incidunt: &praecipue stabilibus &sellulariis: &quibus non bona latera sunt: neque facultas retinendi spiritus sup petit: difficilius etiam ędunt: si interea dum per uim retinent: coactę eru perint respirationem. primum aqua illa subter cutem fusa: per foetus motionem: ruptis membranis effluit: deinde foetus inuerso utero tii 11 &secundis interna euoluentibus: foras uenit in lucem. Am uero &obstetricis officium pars ingenii perspicacisque intelligentię est: non solum enim difficultati partus oppor tune expediteque succurendum est: Sed etam contra ea quę accidant proti nus agendum ingeniose: &in secando deligandoque umbilico infantis prudentia requiritur: &paritia: nam si simul secundę quoque exciderint: uellere umbilicus cum secundis alligatur: superiusque pręciditur: qua autem deligatum est: coherescit: &pars continua decidit: si copula amentumque dissoluatur: foetus sanguine effuso emoritur.