Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 187
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si secundę non statim cum foetu exierint: dum intus ipse: foris autem infans est: deligato umbilico secatur: sępe uisus est puer emortuus nasci: cum ei infirmo prius quam deligaretur umbilicus: sanguis in umbilicum &circa efflueret. Sed iam aliquę obstetrices: factae peritiores reprimunt intro de umbilico sanguinem: quo facto statim infans qui modo exanguis deficiebat recreatur: uitęque restituitur. Nascuntur (ut dictum est) secundum naturam. cętera etiam animalia uersa in caput. Sed pueri manus quoque ad costas porrectas extensasque habent. Qui cum exierint: uocem statim emittunt: &manus in os admouent: excrementum etiam reddunt: alii statim: alii breui: sed omnes intra diem: quod excrementum pluris qui pro infantis magnitudine est. Papauerculum hoc mulieres uocant: colore cruentum: atque admodum nigrum &piceum est: mox lacteum iam &albidum redditur. suggit enim confestim ubera infans: uocem antequam egrediatur nunquam emittit: etiam si cum difficulter egreditur. caput extet: corpus intus sit totum. Quibus purgationes partum anticiparint: difficilius liberantur: sed si a partu purgationes partius sequantur: nec largius qui primę neque ad quadragesimum diem perseuerarint: efficitur ut mulier ualidior sit: &celerius possit cocipere. Infantes autem primis quadraginta diebus: neque rident cum uigilant: neque lachrymantur: sed noctu &per quietem utrunque interdum faciunt: nec uero sentiunt ma gna ex parte cum scalpuntur. Plurimam huius temporis partem dormiunt. cęterum indies: quo subinde auctiores fuerint: eo magis ad uigilandum immutantur. Somniare etiam eos constat: sed sero meminisse possunt imaginum. Cęteris quidem animalibus discrimen ossium nullum est: sed omnia perfecta iam inde a natiuitate proueniunt: At pueris sinciput molle est: seroque duratur: &cum cętera animalia nascantur cum dentibus: pueri septimo mense dentire incipiunt. Primum ędunt primores. alii superiores prius: alii inferiores. denique omnes maturius dentiunt: quorum nutrices lac habent calidius. p Ost partum purgationesque lactis copia excitatur: &nonnullis effluit: non solum de papillis: sed etiam passim per ubera. aliquibus etiam per alas: edurantque imposterum globuli: quotiens humor non coquatur: nec exeat: sed redundet.