Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 188
Unproofread scanNot analysed yet
ubera enim tota fungosa ita sunt: ut si in poculo pilum forte hauserit mulier: dolor moueatur in mammis: quod malum pilarem appellant. nec sedatur donec pilus uel pressus exeat sponte: uel cum lacte exuggatur. Seruatur lac donec mulier concipiat: tum desinit atque extinguitur tam in homine qui in quadrupedum uiuiparo genere. Quandiu lac emanat: purgationes magna ex parte non fiunt. magna inquam ex parte: quoniam iam quibusdam lactantibus facta purgatio est. Sed enim natura ita fert: ne humor locis pluribus simul erumpere soleat: nam &mariscas habenti: deteriores accedunt pur gationes: &quod in nonnullis accidit. Cum delapsus humor a lumbis per anum excernitur: antequam uterum subeat idem euenit. Quibus dum etiam purgationes non fiunt inciderit: uomitus securius exigunt. Olent pueri plurimi conuulsione excipi: &precipue cor pulentiores: &lacte uescentes copiosiore crassioreque: &nutricem lactentes succi plenam &corpulentam. nocet etiam ad hoc morbi genus: uinum magisque nigrum qui album. Et quod minus dilutum est: atque etiam ex cibis qui inflent: plurimi ob sunt: Et si aluus substiterit: nocuum est. Plurimi ante septimum diem intereunt. Vnde fit ut nomina septimo die imponantur: tanquam saluti iam perueri magis credamus. plenilunio etiam in festantur hoc malo. periculosius &si a scapulis conuulsio oriatur: in augusto spes est. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA