Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE ODORO. ENERATIO ET RELIQVA animalium natura ita se habet. Actiones autem &uitę pro moribus uictuque differunt. sunt enim uel in plurimis cęterorum animalium uestigia morum animi humani: quanquam haec apertius in homine discernantur. Inest urbanitas: feritas: clementia: acerbitas: fortitudo: ignauia: metus: fidentia: ira: malitia: atque etiam pru dentię imago inest in multis. quemadmodum cum de partibus docerem exposui: alia enim eo quod magis minusue habeant: comparatione hominis differunt. homoque ipse cum multis aliis animalibus: ita dissidet. quippe cum aliqua ex his magis in homine habeantur: aliqua in cęteris animalibus latius.