Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 189
Unproofread scanNot analysed yet
alia uero differant proportione: ut enim in homine ars: sapientia: prudentia. Sic in nonnullis brutis inest uis quędam eiusmodi altera nat uralis. constat hoc ita esse plane: argumento puerilis ętatis: in qua futurorum habitum quasi uestigia: &semina uideris. et tamen nihil per id tempus animam hominis differre a belua rum anima prope dixerim. itaque nihil remotum a ratione est: Si partim eadem: partim similia: partim ex proportione in cęteris animalibus habentur. sed adeo de inanimatis paulatim sensimque ad animata natura transit: ut continuatione ipsa lateat: eorum confinium &medium utrius nam sit extremi. Iam ab animantium genere: primum genus plantarum est. earumque alia ab alia differt: eo quod magis uitę particeps esse uidetur. uniuersum autem genus respectu corporum cęterorum quę omnia uacant: ipsum quasi animal est: at respectu animalis: inanime esse uidetur. Sed enim digressus hinc ad animalia continuus (ut modo dixi) procedit. sunt enim maris nonnulla quę ambiges: animal ne sint: an planta. hęrent enim: &detracta complura id genus intereunt: uerbi gratia. pinnę adhęrent: ungues euulsi uiuere nequeunt. denique genus uniuersum eorum quae testa integuntur: plantę simile respectu gradientium animalium est: Quin &ius sentiendi ita habetur: ut aliqua nullum eius indicium prębeant. alia leuiter &perobscure sentire uideantur. Nonnullorum natura corporis carnosa est: ut eorum quę tubera appellantur: aut uertice. At uero spongia omnino similis plantis est. Cęterum paruo quodam discrimine subinde alia prę aliis iam adipisci uitam motumque uidentur. Vod idem in muneribus etiam uitę percipere licet. plan q tarum enim nullum aliud munus esse uidetur: nisi quoad similem quęque sibi faciant alteram. uidelicet quę semine oriantur: sic animalium etiam quorundam nihil muneris preter genera tionem acceperis: unde fit ut eiusmodi actiones sint omnium communes. sed procedente sensu iam uenerei coitus: uoluptate uita eorum discrepat: atque etiam partus: enutriendęque prolis ratione. itaque alia simpliciter perinde ut plantę officio procre andi funguntur suis temporibus. alia in enutrienda etiam prole laborant: Sed cum perfecerint desistunt: nec ullam insuper seruant societatem.