Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 196
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hęc florus cui magnitudo quanta fringillę: &monti fringilla quę fringillę similis: &magnitudine proxima est: sed collo ceruleo &in montibus degit: Vnde nomen accepit tum etiam regulus: &frugilega. hęc &reliqua id genus uermiculis partim ex toto: partim magna ex parte aluntur. Spinam appetunt illa: spinus siue ligurinus: carduelus. Item quę auri uittis appellatur: hęc enim omnia uictitant in spinis. Vermen autem et quoduis aliud animale aspernantur. dormiunt hęc &pascuntur eodem in loco. Alia culicibus gaudent: nec alio magis quam uenatu culicum uiuunt: ut pipo: tum maior: tum minor: utranque picum martium uocant: similes inter se sunt: uocemque similem emittut: sed maiorem qui maior est. Pascuntur ad maceriem aduolantes. Item galgulus cui magnitudo quanta turturi fere est: color luteus: lignipeta hic admodum est: magnaque ex parte macerie pascitur: uocem emittit magnam: incola maxime peloponesi auis hęc est: tum uero enumerandus inter hęc est culicilega dictus: magnitudine parua: quanta spinus, colore cinereus distinctus maculis: uoce parua: qui &ipse lignipeta est. Alia frugibus uiuunt: ut palumbes: columbus uiuago: turtur. uisuntur semper columbi atque palumbes: sed turtur ęstate tantum: hyeme se condit: latitat enim suo tpere. Viuago autumno potissimum &con spicitur: &capitur: cui magnitudo maior quam columbo: minor quam palumbi est. Modus maxime capiendi eam dum se in aquam bibendo propendit. ueniunt ad nostra loca cum iam fecerint prolem. cętera uero omnia ęstate accedunt: nidulanturque apud nos: &carne magna ex parte suos enutriunt pullos: excepto columbaceo genere. Mnium fere auium aliae uictum a terra petunt: aliae a o fluuio: alię a lacu: alię a mari. sed palmipedes in ipsa aqua partem maximam tparis uersantur: &alique ingurgitantes se querunt quod comedant. fidipedes circa aquam. earumque nonnullę terra contentis alti libus uescuntur: quę scilicet carnem non tangunt. Petit lacus &fluuios ardeola &albardeola: quae magnitudine minor est: rostro lato: porrectoque. Item ciconia: &gauia: cui color cinereus. Ad haec iunco cinclus: Albicula: tringa: quae inter minora haec maiuscula est. Turdo enim ęquiparat: omnibus his cauda motitat.