Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam calidris cui cinereus color distinctus uarię, pręterea genus alcedonum aquas adamat: quod duplex est. alterum uocale: harundinibus insidens: a Iterum mutum: quod ampliore corpore est: utrique dorsum ceruleum. Throchilus etiam hoc loco ponendus est. Sed apud mare alcedo quoque uersatur: &carulus: necnon cornices littora petunt. &quę unda eiecerit animalia tangunt: nam et his natura omniuora est: tum etiam gauia alba: &fulica: mer gus: &rupex uictitant apud mare. palmipedum grauiores circa lacus &amnes uersantur: ut anas: olor: phalaris: urinatrix. Ad hęc bosca similis anati: sed minor. &qui coruus appellatus est cui magnitudo quanta ciconiae: sed crura breuiora. palmipes natansque est: colore niger: insidit arboribus: &nidulatur in iis. hic unus ex hoc genere. Item anser maior: anser minor: qui gre gatilis est: uulpanser: capella: penolops: aquila dicta marina: &mare addit: &lacum. Multę etiam herbis uescuntur. Alites uncę tum cętera quę superare possunt animalia: tum aues aggrediuntur sed non sui generis: carniuorę sunt modo piscium: qui plerunque sibi cognatos rapiunt. Genus auium cum omne potu exiguo contentum sit: tum aduncis nullus omnino usus bibendi est: pręterquam paucissimis quibusdam: quę &ipsę raro utuntur. quan lis potissimum tinnuculus est. miluus etiam uisus est bibere: c raro. Enus animalium cortice intectum: ut lacerti: &reliquae huiuscemodi quadrupedes: atque etiam serpentes omniuorum est. nam &carnem ędunt: &herbam. serpentes omnium maxime animalium uel cupidię dediti sunt: sed desiderium his quoque bibendi exiguum: &reliquis quibus pulmo fungosus est. qua lem omnia habent quae oua pariunt: &quibus parum sanguinis est. Serpentes uiui incontinentes etiam sunt. proinde uiperas aliqui uino cum fictilibus ad sepes disposito uenantur. ębrię. n. capiuntur. sed cum serpentes carniuorę sint: quicquid ceperit succo exucto: reliquum totum per meatum sui secessus emittunt: quod idem omnia fere id genus animalia faciunt: ut aranei: sed his foris suggendo euaporare mos est: serpentibus intus in uentre. accipit serpens undelibet quod datur: siue auis siue belua est.