Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc ita in pręsentiarum formula ex posuisse quadam prę gustandi gratia placuit: uidelicet: ut quibus de rebus tractandum: &quatenus esset persequendum intelli geretur: post accuratius de iisdem disseremus: ut primum differentias atque accidentia: que iuncta cuique sunt: accipiamus deinde ad eorum comperiendas causas enitamur: ita enim effici potest: ut uia rationeque docendi utamur naturę congrua Cum commentatio singulorum antecedat: hinc enim aperitur quibusnam de rebus: &ex quibus effici demonstrationem oporteat Rimum itaque partes animalium ex quibus constant: enu merasse par est: his enim potissimum: atque in primis: tota quoque ipsa inter se differunt: uidelicet: aut eo: quod alia habeant: alia careant: aut situ: &ordine: aut differentiis: quas ante hac exposuimus: id est specie: excessu: proportione: &affectuum contrarietate: Sed primum partes hominis explicare debemus: ut enim nummos ad id: quod sibi quisque exploratum certumque habeat: probare solet: ita cęteris quoque in rebus agendum est: At homo animalium maxime omnium: notum nobis necessario est. Partes igitur hominis exteriores: &si non sensum ef fugiunt: tamen ne sequela: &series continuanda doctrinę prę termittatur: atque etiam: ut sensum ratio comitetur: partes primum enumerabimus officiales: siue instrumentales: deinde similarium ordinem prosequemur. Vmme igitur partes: in quas primas totum diuiditur corpus hę sunt: caput: Collum: thorax: brachium duplex crus duplex: Thoracem eam partem appello quę a collo ad pudenda usque trunca pertendit: capitis autem pars: quę capillis intecta est: Calua appellatur: cuius pars prior sinciput nouissime con sistere solita: Omnium enim ossium corporis: ultimum id concrescit: &induratur: posterior occiput est: Media inter occiput &sinciput: uertex: cerebrum sincipiti subditum est: Occiput in ane.