Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Calua ipsa sane tota os rarum: rotundum: cute gracilenta obductum est: Habet suturas: quę mulieris est: unam in orbem quę autem uiri: tres in idem magna ex parte coeuntes: Iam uisum etiam sine ulla sutura caput uiri est: uerticem caluę medium discrimem: &ęquamentum capillorum uocamus: quod nonnul lis geminum est: sunt enim quę facti a natura biuertices sint: uerum non osse sed capillorum ęquamento. Aciem partem eam nominamus duntaxat in homine quae caluę subiecta est: Nam piscis aut bouis faciem dicere non solemus: partes faciei frons quę sub sincipite posita inter id ipsum: &oculos est: Quibus hęc magna: segnes: quibus parua mobiles: quibus lata mente moueri idonei: quibus rotunda: iracundi Vpercilia sub fronte bipartito distincta: quę si in rectum s porriguntur mollem subesse animum significant: Si iuxta na sum inflexa sunt: austerum notant: &acerbum: Sed si iuxta tempora inflectuntur derisorem dissimulatoremque indicant si uero in totum demissa: notam inuidię habent: Oculi his sub iacent duo: legitimo scilicet naturę officio: quorum partes su perius inferiusque regentes palpebrae appellantur pilos qui extremo palpebrarum ambitui adhęrent: cilium nominamus Humor oculi interior: quo uidemus: pupilla est: Quod eam ambit: nigrum dicitur: Quod postremo nigrum circundat: can didum siue albugo: pars communis superioris inferiorisque palpebrę angulus est: quem duplicem uterque oculis habet: al terum iuxta nasum: alterum iuxta tempora: qui si iusto sunt longiores: notam morum maleficorum prębent: si carnosi more pectunculorum sunt: qui naribus iunguntur malitiam pręferunt: habent profecto oculos tum cętera animalium genera om nia: pręter quam testa intecta: &si quid imperfectum aliud est: tum ea quę animal generant omnia: pręter talpam: quem modo quodam habere dixerim: cum tamen omnino habere negem: Quippe cum omnino quidem nec uideat: nec perspicuos habeat oculos: Verum si quis prętentam membranam detrahit locus oculorum apparet: &pars nigra eorundem: situs denique &descriptio eadem quam legittimam conspicui oculi optinet utpote: cum obducta cute oculi pressi: confusi: oblesique essent dum crearentur.