Latin
214
Aristotle, De animalibus 214
Unproofread scanNot analysed yet
quinetiam ea quam alii chalcidam: alii dignidam uocant: suo morsu aut interimit: aut uehementem dolorem mouet. similis hęc paruis lacertis est: sed colore serpentis quam cęciliam nominant. denique homines usu periti totidem fere morbis equum atque etiam ouem infestari: quot hominem referunt. interit ueneno saudaracę et equus &quoduis iumentum siue ueterinum datur in aqua percollatum. abortum etiam facit equa: odorem sentiens fungi fumigantis lucernę extinctę quod &mulierum nonnullis accidit: hactenus de equorum morbis. Quod hippomanes uocant: hęret quidem fronti nascentis puli: ut narratur. Sed equę pelambentes abstergentesque: id abrodunt. quę autem de hoc fabulantur: figmenta muliercularum &professorum carminis incantamentorum esse credendum potius est. Emitti etiam ab equa prius quam pulum: quod pulium dicitur certum est. equi uocem quoque agnoscunt equorum quibus cum pugnarint. Gaudent pratis riguis &paludibus. bibunt. n. aquas libentius turbidas: quod si clara est: inturbant eam ungulis suis: et cum biberint: lauant se totos: limphisque potiuntur. balneum enim omnino hoc animal adamat: &aquę deditum est. quamobrem natura etiam equi fluuiatilis ita constat: ut uiuere nisi in humore non possit. Os contra quam equus nisi aqua sit clara frigida atque limpida bibere nolit. Sini uno maxime morbo laborant quem malidam uocant: a quod uitium in capite oritur. facitque ut per nares pituita multa ruffaque effluat: quę si ad pulmonem descenderit: moriuntur. sed si in capite est: non infert interitum. Impatiens frigoris maxime hoc aimal est. quapropter pontica &scythica terra asinis caret. Lephanti morbis inflatione contractis laborant: quo fit ne possint excrementum uel uesicę uel alui reddere. Egrotant etiam si comedant terram: nisi ea frequenter utantur: nam si frequenter: nihil sentiunt mali. lapides etiam interdum deuorant: necnon fluore temptantur: quo cum uires languerint: curantur potione aquę calidę: et cibo fęni melle imbuti: utrunque enim id sistit profluuium alui: si per inson niam fessi sunt: armis perfricatis ex sale oleo &aqua curantur: cum humeri dolent: carnibus suillis assis appositis iuuantur. Oleum alii bibunt: alii non.