Latin
215
Aristotle, De animalibus 215
Unproofread scanNot analysed yet
&si spiculum in corpore inest: eiicitur eo quod biberit oleo ut aiunt. qui autem oleum non bibunt: iis radix tyrtami decocta in uino datur. Quadrupedum res ita se habet. Insectorum maxima pars eo tpere ualet quo gignitur: uidelicet cum annus talis: quale uer humidus &tepidus est. Apibus bestiolę quędam in alueis innascuntur: quę fauis officiant. Vermiculus item spe aranei nocet fauis quem alii clerum: alii pyraustam uocant. hic sibi similem forma aranei parit in fauo. &facit ut examen ęgrotet. obest etiam alia quędam bestiola similis hepiolo papilioni: qui lucernarum luminibus aduo lat: hęc puluerem spirando in alueo parit: nec aculeo ab apibus stimulatur: sed tantum fumo abigitur. Erucę quoque nascuntur in alueis: teredines dictę quas apes non insectantur: ęgrotant potissimum: cum silua flores eruginosos tulerit: atque etiam temporibus siccis. Ntereunt insecta omnia tacta ex oleo: sed celerrime si cai pite illito exponantur soli. Iuersitate etiam locorum differentia oritur: ut enim locis nonnullis d gigni omnino aliqua nequeunt: sic aliis generantur quidem: sed pauciora: &uita breuiore: nec prospera. locis etiam uicinis discri mem huiusmodi existit: ut agri milesii locis sibi propinquis cicadę alteris gignuntur: alteris non: Amnis in cęphalenia insula dirimit: cuius citra alterum latus cicadarum copia est: ultra alterum nullę. In pordoselena uia interiacet cuius ultra alterum latus: gignitur cattus: citra alterum gigni non potest. Terrę boetię in orchomenio agro tal pę habentur multę. At in lebadico uicino nullę sunt: neque si aliunde portatę eo fuerint nolunt infodere. In Ithaca insula lepores si aliunde illati dimittantur: uiuere nequeunt. sed eodem reuersi unde maris introierint insulam: moriuntur. in sicilia formicę quę equites ap pellantur: non sunt. in cyrenensi agro ranę uocales praeterito tpere deerant: In africa non aper: non ceruus: non capra siluestris est. India teste Ctesia: quanquam non fidedigno: suem nec ferum nec mansuem habet. Vę autem sanguine carent: &quę secessu tpere conduntur qua grandiora nimirum illa possidet.