Latin
216
Aristotle, De animalibus 216
Unproofread scanNot analysed yet
In ponto neque mollia sunt neque testata: nisi locis quibusdam pauca. In mari rubro testata omnia mira quadam magnitudine augentur. In syria oues sunt cauda lata ad cubiti mensuram. Caprę auriculis mensura palmari &dodrantili: ac nonnullę demissis ita ut spectent ad terram. Boues nodos scapularum flectunt: ut cameli in cicilia caprę tondentur ut alibi oues. In africa arietes statim cornigeri generantur: nec solum mares: ut homerus scribit: sed etiam foeminę. Contra in ponto per prouinciam scythicam nullis cornua enascuntur. In ęgypto aliqua maiora qui in grecia fiunt: ut boues &oues: aliqua minora ut canes: lupi: lepores: uulpes: corui: accipitres. aliqua magntudine pari: ut cornices &caprę: cuius rei causam attribuunt cibo: qui aliis large: aliis parce sit: ut lupis: &accipitribus. carniuoris enim parum cibi suppeditatur: propter raptus quo uiuunt penuriam. aues enim minores paucę ibi habentur. lepori uero omnique non carniuoro generi uictus ieiunior ob eam rem est: quod neque nuces nec poma sunt diuturniora. Vm etiam multis locis cęli &situs conditio causę est: ut in terra illyrica: &in epyro: asini parui habentur. In scythica &gallica nulli perper immodicum frigus. In arabia lacerti magnitudine cubitum excedunt. Mures etiam multo soricibus auctiores: quibus crura priora uel palmi mensura posteriora ad primum digiti nodum habetur. In africa magnitudo anguium mira: sicut &fertur. Iam. n. nonnulli ubi triremi applicuissent ossa boum multorum uidisse narrant: quos absumptos esse ab anguibus non dubitarent: cum triremes productas in altum quiprimum angues insectarentur: et nonnulli aggressi triremen euer terent. Item leones in europa potius sunt: &ea europę parte quae inter ache loum amnem &nesum est. pantherę in asia. In europa autem nullę. bestię denique omnes fere efferatiores in asia sunt: fortiores in europa: multi formiores in africa. Vnde prouerbio quodam dicitur: semper aliquid noui africam afferre. facit. n. illius situs aquarum penuria: ut ferę eodem concurrant bibendi causa: quo quidem loco etiam quę alienigenę sunt coeunt &generant: quorum tempora eadem ferendi uteri sint &magnitudines non multo inter se discrepent: redduntur mitiora desiderio fluuii: nam &contra quam cętera potum querunt. tempore enim hyberno magis qui ęstiuo. insuetum namque his est bibere ęstate: propterea quod hymbres fieri per id tempus non soleant: &mures quidem cum biberint moriuntur.