Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 23
Unproofread scanNot analysed yet
Andidum oculi magna ex parte simile in omnibus est: At quod nigrum dicitur uariat: aliis enim atrum: aliis ad modum cęsium: aliis fuluum: aliis caprinum: quod morum op timorum indicium est: &ad cernendi claritatem primatum ob tinet: solus ergo potissimum animalium homo numerosa oculorum uarietate notatur: Cum cęteris in suo singulis genere co lor sit idem: equis exceptis qui interdum oculis proueniant cęsiis: sunt oculorum: alii grandiores: alii parui: alii modici qui optimi habentur: item alii nimium prominentes. Alii conditi Alii modice siti: qui conditi sunt clarissime cernere in genere quoque brutorum animalium possunt. Modicus tamen situs nota morum est optimorum: &aut nimium conniuent: aut ri gidi intentique constant: aut modice nutant: Notam morum laudabilium habent qui mediocriter conniuent: Reliquorum alteri impudentię: alteri inconstantię indices sunt. Vris pars capitis: qua audimus est: ita ut nulla spiratio a desideretur: Errat enim Alcmęon qui capras spirare per aures credidit: Auris pars exterior cui est nomen auriculę: parte con stat superiore pinna: inferiore fibra: tota autem ipsa ex cartilagine carneque constituta est. At pars interior forma anfractui cochleę similis: desinit in os: quod auriculam plane imitatur in quod quasi nouissimum uasculum strepitus deuenit: Hinc meatus ad cerebrum nullus est: At in oris palatum usque semita pertendit: &uena de cerebro descendit eodem: Oculi quoque in cerebrum finiunt. &uterque positus super uenula est. Aures homini tantum immobiles: nam eorum quę sensum obtinent audiendi: aliis auriculę sunt: aliis desunt: meatusque patent ipsi audiendi: ut iis quę penna: aut cortice squamaue integuntur.