Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 24
Unproofread scanNot analysed yet
At ea quę animal generant: omnia auriculas habent: excepto uitulo marino: &delphino: &reliquis ita caetariis: Nam &quae cartilaginea appellauimus: animal pariunt. Verum homo unus aurem non mouet. Vitulus ergo marinus meatus continet ma nifestos: qua audit. At delphinus audit quidem: sed nullis cauernis quę uicem pręstent aurium. Cętera suas auriculas omnia mouent: situm aures hominis eundem in orbe: quo oculi obtinent: non ut quadrupedum: Nonnullis positę superius sunt Aurium alię leues: alię pilosę alię medium tenent. Quę quidem ad audiendum aptissimę sunt: morum hinc pręstita nulla ha bentur. Item alię maiores: alię paruę: alię mediocres: &autm ni mium: aut parum: aut mediocriter arrectę: Notam morum optimorum habent quę mediocres: At quę magnę arrectęque: ultra modum stulticię indices sunt: aut loquacitatis. Partem inter utrumlibet oculum: &aurem: &uerticem positam: tempora ap pellamus. Item pars faciei nasus: quę meatum prębet spiritui Aerem enim ea parte reddimus et accipimus. Sternutamentum quoque eadem agitur parte quod flatus uniuersi eruptio est: Signum augurale: &unum ex spirituum omnium generibus sanctum &sacrum: Tum etiam spiritum trahi in pectus: &inde reddi necesse est quod fieri non potest nisi naribus spiremus: Cum reciprocatio spiritus de pectore per gurgulionem: non de capi te parte aliqua actitetur: Sed datur uiuendi facultas etiam si de sit spiratio. Olfatus quoque. i. sensus odoris: hac eadem parte sumministratur. Mobiles esse nares natura uoluit: nec sicut aures immobiles sua compage: parsnasi quę cartilaginea nares discriminat inter sęptum uocamus. Meatum uero utrumque inane: Nasus enim bipartito distinctus est tramite: elephantis prolixa ualidaque naris augetur eiusque usus idem qui manus: ea namque cibos tam siccos quam humidos colligunt: capiunt: &in os admo uent soli animantium omnium. Est pręterea maxilla duplex cuius Δρμ μψυ ψῖ. pars prior mentum: posterior mandibula est: mouent animalia omnia maxillam inferiorem: Crocodilo fluuiatili excepto. Is enim unus superiorem mouet: labra mox a naso habentur: ca ro permobilis.