Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 272
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &in iis quę hoc in genere minus grata nostro occurrunt sensui: natura parens &autor omnium miras excitat uoluptates hominibus: qui intelligunt cans atque ingenue philosophantur: absurdum enim nullaque ratione probandum est: si imagines quidem rerum naturalium: non sine delectatione: propter ea inspectamus: quod ingenium una contemplamur: quod il las condiderit id est artam pingendi: aut fingendi. Rerum autem ipsarum naturę ingenio miraque sollertia costitutarum: contemplationem non magis persequamua: atque exosculemur: modo cans perspi cere ualeamus. Quam ob rem uiliorum animalium disputationem perpensionemque fastidio puerili quodam spreuisse molesteque tulisse: dignum nequaquam est: cum nulla res sit naturę in qua non mirandum aliquid inditum habeatur. Et quod Heraclitum dixisse ferunt: ad eos qui cum alloqui eum uellent: quod forte in casa furnaria qua dam caloris gratia sedentem uidissent accedere temparunt: ingredi enim eos fidenter iussit. quoniam inquit ne huic quidem loco dii sunt immortales: hoc idem in indaganda quoque natura animantium faciendum est. Aggredi enim quęque sine ullo pudore debemus: Cum in omnibus naturę numen &honestum pulchrumque insit ingenium. Quippe cum naturę operibus iunctum illud pręcipue sit: ut nihil teme re: uiceque fortuita commitatur: sed alicuius gratia omnia agantur. finis autem cuius gratia quicquam uel constat: uel conditum est: boni honestique obtinet rationem. At uero si quis cęterorum animalium contemplationem ignobilem abiectamque putat: iam hic de se quoque idem arbitrari de bet. Non enim fieri potest ut ea sine magna abominatione inspi ciamus: ex quibus corpus constat humanum: ut sanguinem: car nem: ossa: uenas: reliqua generis eiusdem: omnino ita censendum ut qui de quauis corporis parte: aut de uase aliquo disputat: non de materia: aut eius materię gratia doceat: sed formę totius ra tione: sicut &cum de ędibus agitur: non de lateribus: non de lu to: non de lignis: sed de forma ipsarum ędium docemus. pari ratione qui de natura agit: de compositione totaque substantia tractet: non de iis quae nunquam euenit ut a substantia seperentur. Sed primum ea distingui singulis in generibus necesse est: quae per se animalibus accidunt omnibus: post uero cans persequi eorum conandum est. Quod igitur ante diximus: multa in multis aimalibus insunt communia.