Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 273
Unproofread scanNot analysed yet
partim simplici ratione: ut pedes: pennę: squamę: atque etiam affectus similiter partim proporti one: proportione inquam: quod aliis pulmo datus est: aliis pulmo quidem negatus: sed uice pulmonis iunctum aliquid est: quod pulmoni respondeat: aliis ite sanguis inest: aliis sanguinis proportionale quod eandemm in genere exangui obtinet uim: quam sanguis in compote illo sanguinis habet. Verum si seorsum de singulis di sputetur eueniet quod dictum iam est: ut sępe eadem iterentur: dum de omnibus quę adiuncta sunt agitur: quippe cum eadem compluribus iuncta habeantur. Hęc ita placeant pręfiniri &statui. Cum autem instrumentum omne rei alicuius gratia sit: &partes corporis quasque gratia esse alicuius uideamus: Id autem ipsum esse alicuius gratia: non nisi pro aliqua actione sit: patet iam totum etiam corpus constare alicuius gratia actionis plenioris. Non enim secto serrę gra tia facta est: sed serra sectonis gratia: cum sectio quędam usio sit. Quapropter corpus etiam totum animę gratia conditum est: &membra officiorum gratia constant: &munerum: ad quę singula accom modantur. primum igitur actiones: tum omnium communes: tum eas quam suę singulis generibus speciebusque habeantur exponi oportebit. communes dico quę adiunctę omnibus sunt animalibus: suas autem pro priasque appello: quarum differentias per excessum: siue superantiam comperando accipimus. Verbi gratia: Auem pro genere: pono hominem pro spem: &quodcumque ratione illa uniuersali: nullam differentiam recipit: nam alia proportione: alia genere: alia spem rationem complent communitatis: Quorum itaque actiones rerum aliarum gratia dispensatę sunt: hęc etiam quorum sunt actiones: modo eodem inter se differunt quo actiones. Item si quę priores sint actiones: &pro fine aliarum capiantur: quamdo ipsę se habent: eodem membra etiam habent: quorum ille sunt actiones. Addo tertium quę cum sint: aliquid inesse necesse est. affectus &actiones intelligi uolo: ortum: in crementum coitum uenereum: uigiliam: somnum: incessum: &quaecumque huiusmodi alia pos sunt generi animalium tribui: membra appello nasum: oculum: atque etiam totam faciem: quae partes quoque uocamus. parimodo de cęteris item intelligendum est. Sed de modo uiaque tractandi: hactenus. causas nunc explicare: tum communium: tum propriorum conemur: ex orsi a primis sicut statuimus.