Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 274
Unproofread scanNot analysed yet
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE THEODORO. XQVIBVS nam: " numero membris sin gula animalia constarent: libris historiarum quis de his scripti a nobis sunt: planius explicauimus. Nunc quas ob cans quęque ad hunc modum ita se habent con sideremus: uidelicet ita ut omnis ratio seiuncta ab iis quę per historias exposuimus tractetur. Cum itaque triplex sit conpositio: prima statui potest ea quae ex primordiis conficitur: iis quae non nulli elementa appellant: terram dico: aquam: aerem: ignem: sed melius fortasse dici potest: ex uirtutibus confici elementorum: iisque non omnibus sed ut ante expositum est. humiditas enim: &siccitas: &caliditas: &frigiditas: materia corporum sunt compositorum. Cęterę autem differentię eas sequuntur: ut grauitas: leuitas: densitas: raritas: aspe ritas: lęnitas: &reliquę: id genus affectiones. Secunda constitutio ex primis illis natura similarium partium in animalibus est: ut ossis: ut carnis: &reliquorum generis eiusdem. Tertia &ultima numero partium dissimularium est: ut faciei: manus: &reliquorum eiusmodi membrorum: Sed cum contra in generatione atque in essen tia agatur: quę enim posteriora sunt generatione: haec natura priora sunt: &quod primum natura est: id ultimum est genera tione. non enim ędes laterum aut lapidum gratia sunt: Sed hęc ędium gratia petuntur. quod idem de quauis alia materia intelligimus. nec inductione tantum id patet: uerum etiam ratione. omne enim quod gignitur ex aliquo: &ad aliquid suam generati onem deducit: &a principio ad principium pergit: hoc est ab eo quod primum mouet: &naturam iam aliquam obtinet ad formam aliquam: aut talem quempiam finem. homo enim homi nem gignit: &stirps stirpem ex materia quę subiecta singulis est. cum igitur generatio &essentia ita se habeant tpare: materiam generationemque esse priorem necesse est: ratione uero essentiam rei cuiusque &formam. patet hoc definitioe generatiois. quippe cum ędificatiois definitio contineat ędium definitionem. ędium definitio non contine at ędificatiois definitionem: idemque in cęteris euenit. Quam ob rem elementorum materiam esse similarum partium gratia necesse est. Sunt enim hę posteriores illis generatione: iis autem ipsis dissimilares. Sunt posteriores: iam enim finem hę tenent: ac terminum ternario constitutionem adeptę numero. s. ut perfici generationem in multis natura fert. constant igitur animalia ex utroque membrorum hoc genere. uerum similiaria dissimilarium gratia habentur.