Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 275
Unproofread scanNot analysed yet
illorum enim of ficia sunt &actiones: ut oculi: ut narium: &faciei totius: item digiti: manus: &brachii totius: sed cum actiones motionesque multiformes: tum animalibus totis: tum etiam membris eiusmodi tribuantur: diuersa uirtutibus esse ea ex quibus constant neces se est. ad alia enim mollities: ad alia duricies commodior est: &alia intendi: alia flecti debent. itaque partes similares obtinent sibi uires eiusmodi singillatim accommodatas: alia. n. mollis: alia dura est: &alia humida: alia sicca: &alia lenta: alia rigida. At uero dissimilares plures &compositas uires continent: uis eim alia ad praemendum: alia ad mittendum commoda manui est. Quamobrem partes or ganicę quas officiales &instrumentarias licet appellare ex ossibus: neruis: carne: cęterisque eiusmodi constant: non illa ex iis cas cu ius gratia: cur hęc ita se habent hęc est: sed cum praeterea quaeratur: quam ob caum hęc ita se habere necesse sit: ratio manifesta est: quod iam praefuit: ut ita se inuicem ex necessitate haberent dissimilares eim constare ex simi laribus possunt: tum pluribus: tum etiam singulis: ut uiscera nonnulla. constant enim fere omnia multiformi figura: quae ex corpore simi lari condita habentur. At fieri non potest ut similares ex dissimilaribus conficiantur: sic enim pars similaris multę esset dissimilares. his de canis membra animalium: alia struę simplici: similarique constant: alia composita &dissimilaria sunt. Cum atem partes alię instrumentarię: alię sensorię sint instrumentarię omnes ut dictum iam est: dissimilares sunt: sensus autem omnibus contingit per similares. s. propterea quod quis sensus unius generis certi est: singulęque sensorię partes singulorum sensibilium generum capaces hintur. afficitur etiam quod potentia est ab eo quod actu est. ita quod idem sunt genere unumque Illud &hoc sunt: quamobrem manum aut faciem aut aliam quanuis eiusmodi partem: nullus naturę interpres terram aut aquam aut ignem esse conatur exponere. partes uero sensorias singulas elementis singulis tribuunt: ut aliam aerem: aliam ignem esse confirment. Sed cum sensus in partibus simplicibus positus sit?