Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 276
Unproofread scanNot analysed yet
euenit ratione optima: ut tactus sedem similarem quidem sed minime simplicem sortiatur. quippe qui maxime uim recipiem di plura genera uideatur habere: multasque prę se ferre contrarietatis sui obiecti. Verbi gratia caliditatem frigiditatem sicci tatem humiditatem: alias etiam generis eiusdem: &quidem caro in quauis earum qualitatum sentiendarum posita est: aut quod carni proportione respondet: Corpulentissimum omnium partium sensibus accommodatarum est. Quinetiam cum fieri non pos sit: ut animal sit carens sensu: eo quoque efficitur necessario: ut membra nonnulla similaria in animalibus habeantur: uis. n. sentiendi sita in his est. Actiones autem per dissimilaria admi nistrantur. Sed cum uis sentiendi: uis mouendi: uis nutriendi: eodem in membro contineantur: quod alio loco explicatum a nobis est: fit necessario ut membrum quod primum principia eiusmodi teneat: id &simplex eo debeat esse: quam omnium capax sensibilium est: &dissimilare eo qua mouens: &agens est. quamobrem in genere exangui hoc est ex parte sanguinis animalium proportionale est. In sanguineo autem idest compote sanguinis: cor tale habetur membrum. quippe cum cor &in partes similares secetur: quemadmodum quod uis ex aliis uisceribus: &dissimilare sit propter suę figurę formam. Cętera etiam omnia uiscera appellata: secuta hoc sunt. quippe quę ex eadem materia constent. natura enim eorum omnium sanguinea est: quoniam posita sunt ad meatus uenarum atque inter capedines. igitur peride quasi fex aquę profluentis: Cętera uiscera ueluti profusiones san guinis per ueuas fluentis consistunt. At uero cor quod sanguinis initium est: &uim creandi sanguinis primam obtinet. idcirco ex tali materia constare: quale recipit alimentum ratio est. Sed quam ob caum uiscera forma sanguinea sint: &partim similaria: partim dissimilaria dictu iam est. Artium autem similarium alię molles &humidę sunt: alię durę &solidę. humidę uel omnino uel quandiu in constone naturę manent: Sanguis: sanies: adeps: seuum: medulla: genitura: lac: ubi haberi solet: Caro: &quę iis proportione respondent: non enim omnia animalia partes has obtinent. Sed sunt quę ad proportionem nonnullarum ex iis constent.