Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 277
Unproofread scanNot analysed yet
Siccę ac solidę inter similares sunt: os: spina: neruus: uena. ordo enim similarium discrepat. quippe qui nomen partim commune toti: cum parte seruet: ut uenę pars uena recte appellatur: partim non seruet: ut i uisceribus patet. figura enim diuersa est: Primum igitur partibus his tum humidis: tum siccis: multi causę modi tribuuntur. cum alię tanquam materia membrorum dissimilarium sint: ex iis enim membra quęque officialia siue instrumentaria constant ossibus neruis: carnibus: aliis generis eiusdem quę partim ad essentiam: partim ad actionem conducunt: alię nutrimento sint: ut humidę siccis. etenim omnia ex humore sua capiunt alimenta: alię ut ex crementa earum sint accidit: ut sedimentum sicci alimenti: atque etiam humidi in iis quibus uesica data est: earum autem ipsarum partium discrimina quibus inter se discrepent: notę melioris gratia habentur: ut tum aliarum: tum sanguinis ad sanguinem. alius enim tenuior: alius crassior est: &alius sincerior: alius turbulentior: item alius frigidior: alius calidior: tam in eodem ani mali qui in in diuersis. quantum enim sanguinis parte corporis continetur superiori: his differentiis discrepat cum inferiori. Oino animalibus: aliis sanguinem dedit natura: aliis uice sanguinis partem eiusmodi aliam. est certe roboris efficacior san guis qui crassior &calidior est. Vim autem sentiendi intelligendique obtinet pleniorem: qui tenuior atque frigidior est. hoc idem discrimen in iis quoque habetur: quę sanguini pro portione respondent. quamobrem apes atque eiusmodi alia animalia ingeniosiora multis carentibus sanguine sunt: necnon inter ea quę sanguinem habent ingeniosiora suis contrariis sunt: quę sanguinem habent frigidiorem &tenuiorem. Sed optime constant: quę calidum tenuem &sincerum habent. quippe quae una &uiribus corporis &animę: ingenio plurimum ualeant. quapro pter pars etiam superior corperis ea ipsa differentia dissidet cum inferio ri: &fęmina cum mare: &dextra pars cum sinistra eiusdem corperis: pa ri modo cęteris quoque tam eiusmodi partibus: quam dissimila ribus statuere differentiam debemus: partim ad officia &essentiam cu iusuis animalis: partim ad melius deteriusue: exempli gratia inter ea quae oculos habent: alia duris oculis sunt: alia humidis: Et alia carent palpebris: alia habent ut uisus sit exquisitior.