Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 278
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinem uero haberi aut quod eandem quam sanguis naturam obtineat: quam necesse sit atque etiam quę nam sanguinis sit natura: explicandum suis iam causis est: Si prius: calidi frigidique ratio nem distinxerimus. natura enim rerum multarum ad ea ipsa principia refertur: compluresque ambigunt: quę nam animalia membraue calida aut frigida sint. etenim nonnullis aquatilia terrestribus esse calidiora placet argumento: quod naturę frigiditas ca lore naturę eorum compensetur. Sanguine etiam destituta iis quae sanguinem obtinent esse calidiora. &foeminas amplius quam mares calere arbitrantur. Parmenides enim mulieres esse uiris calidiores autor est quod idem quibusdam etiam aliis placuit: argumento copię sanguiuis qua menstrua fiant. Empedocles contra opinatur. Sanguinem etiam &bilem: alii inter calida enu merant: alii inter frigida: quod si calidum atque frigidum tan tam recipiunt ambiguitatem: &controuersiam: quid de cęteris arbitrari debeamus? hęc enim omnium quę sensum patiuntur apertissima sunt. sed questio hęc orta inde uidetur: quod cali dum multifariam dicitur. quisque enim quamuis contraria dicat: tamen aliquid dicere uidetur. Qnamobrem nosse oportet: quem admodum rerum naturalium constitutarum: partim calidę: per tim frigidę: &alię siccę: alię humidę dici debeant. Nam uitę quoque &mortis causas hęc habere: atque etiam somni &uigilię: iuuentutis &senectutis: &morbi &sanitatis: non asperitatem aut leuitatem: nihil fere tale apertum esse uidetur: &recte quidem. Sunt enim hęc ut alio loco exposuimus: initia elementorum naturalium: Calidum dico: frigidum: siccum: humidum. Vtrum igitur simplici ratione an multiplici calidum dicatur: Sed quod nam officium rei calidioris sit: aut si plura sint: quot numero sint declarandum est. primo igitur modo calidius dicitur id quod ampliorem inuehit sensum cum tangitur: nec sine dolore: quod quidem fallere interdum uidetur. nam fieri potest: ut corporis habitus causam dolendi afferat: cum sentitur. Ad hęc calidius quod rei liquabilis liquantius: &rei cremabilis cremantius est. Item si alterum plus: alterum minus sit: idem quod plus est: hoc altero quod minus calidius est.